forsan · et · haec · olim · meminisse · iuvabit


(A gentleman need not know Latin, but he should at least have forgotten it)

Recent Entries · Archive · Friends · User Info

* * *
Multas per gentes et multa per aequora vectus
Avdenio has miseras, frater, ad inferias
Ut te postremo donarem munere mortis
Et mutam nequiquam alloquerer cinerem.
Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,
Heu miser indigne frater adempte mihi,
Nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
Tradita sunt tristi munere ad inferias,
Accipe fraterno multum manantia fletu,
Atque in perpetuum, frater, ave atque vale.
* * *

Advertisement